Bartholomew The Englishman

On the Phoenix

Excerpted from De rerum proprietatibus 12.14

Phoenix unica dicitur esse avis, et in toto orbe terrarum singularis, unde et laici mirantur. Unde apud Arabes ubi nascitur phoenix singularis nuncupatur, ut dicit Isidorus. De hac ave dicit Philosophus, quod phoenix est avis sine pari, vivens 300 vel quingentis annis. Quibus completis, cum suum sentit defectum, nidum facit ex lignis aromaticis, et multum siccis, quae in aestate ex fervore solis flante Favonio, accenduntur, quibus iam accensis sponte nidum ingreditur, et ibidem inter ligna ardentia incineratur, ex quo cinere infra triduum quidam vermiculus nascitur, qui paulatim plumas recipiens in volucrem reformatur. Idem dicit Ambrosius in Hexameron. De phoenicis humore sive cinere novus surgit, paulatimque adolescit, et processu temporis alarum induit remigia, atque in avis speciem reparatur.

Back to Introduction

Back to Excerpt