Hildegard of Bingen

On the Planets and the Firmament

Latin Etymology: Prefixes

Ceteri quoque quinque planete sunt, et lumen de igne et de ethere habent et sunt robur ac firmamentum firmamenti. Atque has circuitiones tam altitudinis quam profunditatis in firmamento habent, ut ibi fulgeant, ubi sol non radiat et ubi splendorem suum uix ostendit ubi ipsi sunt et currunt atque circulo solis  seruiunt et uelocitatem solis retinent atque ignem eius tabescere faciunt, ita ut pre ipsis tantum ardorem ignis non emittat, ut faceret, si eum non retinerent. Et sicut quinque sensus corporis hominis corpus eius continent et ornamenta eius sunt, ita etiam isti quinque planete solem continent atque decor ipsius sunt. Sed et firmamentum in uelocitate circumuoluitur, et sol cum ceteris planetis contra illud et obuiam illi paulatim currit atque uelocitatem eius retinet; quoniam si sol illud retardando non retineret uel si ipse cum ceteris planetis tanta uelocitate curreret obuiam firmamento, quanta illud circumuoluitur, omnia confunderentur, et firmemntum totum dirumperetur.

For the following four words in the text:

  • Separate the prefix from the root word
  • Use your knowledge of prefixes to match the definitions of the new words provided

circumvolvo
emitto
confundo
retineo

1. circumtaneo     a. place with
  prefix:      
  definition:      
2. committo     b. roll back
  prefix:      
  definition:      
3. refundo     c. hold around
  prefix:      
  definition:      
4. evolvo     d. pour back
  prefix:      
  definition:      

Make this exercise printable