Stelle enim multa signa interdum in se ostendunt secundum quod homines in operibus suis se tunc habent. Sed nec futura nec cogitationes hominum ostendunt, sed ea tantum, que homo iam aut ostensa uoluntate aut in uoce aut in opere facit, quoniam aer illa excipit. Et stellis tribuit ille, quod statim eo modo ostendunt opera hominis. Stellas autem deus, ad seruitutem hominis fecit, ut ei lucerent et ministrarent. Et ideo etiam opera eius ostendunt, uelut seruus uoluntatem et opus domini sui manifestat. Nam sicut anima in corpore hominis primum lucet et tunc in opus procedit, ita etiam et stelle in firmamento fulgent et opera hominis ostendunt, cum homo iam operatur.
Use the following words to complete the sentences below. Good Luck!
fulgent
proceed
stellar
administrator
ostentatious
Make this exercise printable
|