Nec hoc invenitur expressum ab aliquo auctore qui non potest errare, quia non invenitur a Deo fuisse revelatum; igitur non est necesse ponere talem quantitatem, et ita frustra poneretur.
Omnia enim quae possent salvari per talem rem, possunt salvari sine ea, per hoc quod substantia [materialis est] habens partes substantiales distinctas realiter, natas distare localiter, quae partes tam substantiae quam qualitatum virtute causae efficientis et finalis sicut in esse producuntur, ita fiunt distantes.
Match each English word with the Latin word related to it:
Make this exercise printable
|