Aurum profecto et argentum et aes et stannum et plumbum et vitrum et lapides multi innominabiles sunt aquae; cuncta enim ista liquantur calido. Amplius, vina quaedam et urina et acetum et lixivia et serum et nascentia aquae; universa nimirum coagulantur gelido. Ferrum sane et later et unguis et os et nervus et lignum et crines et folia et cortex terrae magis.
Amplius, electrum myrrha, tus et cuncta lacrimae dicta, et fruges atque fructus et chedropa atque frumentum; huiuscemodi enim haec quidem valde, illa vero minus his, tamen vero terrae; haec nimirum mollificabilia, illa nempe vaporativa, et infrigidatione facta sunt. Nitrum, sales, lapidum genera, quaecumque neque frigida neque liquantia.
Sanguis profecto et sperma communia terrae et aquae atque aeris, quod vero habet sanguis vias magis terrae, ideo et infrigidatione coagulatur et humido liquescit, non habentia vero aquae, idcirco et minime coagulantur. Sperma sane coagulatur infrigidatione exeunte humido cum calido. Quae vero calida vel gelida vel coagulatorum vel humidorum, ex dictis oportet prosequi.
The text above comes from Aristotle's Meteora 4.10.38978-23, and was the basis for Rufus' commentary which you read in the excerpt.
Using the text above, answer the following questions.
Make this exercise printable
|