On the Rainbow |
Latin Etymology |
In hora autem recte meridiana nunquam apparet, cuius rationem assignat Philosophus, quia in meridie, quando mediat Sol orbem, tunc resplendet radius eius in utroque horizonte, secundum aequalitatem, quare tunc non plus resplendet in una parte quam in alia, et ideo non apparet arcus in aliqua parte caeli in puncto meridiei, ut dicit Aristoteles. Rarissime autem videtur de nocte, immo nunquam nisi in plenilunio, ut dicit Beda. et hoc non contingit nisi bis in 50. annis secundum Aristotelem. Complete the sentences below using the following English words, related to Latin words used in the text above. meridian |