Robert Grosseteste

On the Rainbow

Excerpted from De iride

Erunt igitur in universo quattuor diaphana, per quae penetrat radius solis scilicet aër purus continens nubem, secundo nubes ipsa, tertio supremum et rarius rorationis a nube venientis, quarto inferius et densius eiusdem rorationis. Necesse est igitur per ea, quae praedicta sunt de fractione radii et quantitate anguli fractionis in contiguitate duorum diaphanorum, radios solares primo frangi in contiguitate aëris et nubis et deinde in contiguitate nubis et rorationis, ut per has fracturas concurrant radii in densitate rorationis, ibique iterum fracti sicut a cono pyramidali se diffundant non in pyramidem secundi rotundam, sed in figuram assimilatam curvae superficiei pyramidis rotundae expansam in oppositum solis. Ideoque est eius figura arcualis, et apud nos apparet iris australis.

Back to Introduction

Back to Excerpt