Bonaventure

On Rivers

Latin Grammar: Passive Verbs

Verbum istud, quod sumtum est ex Iob vigesimo octavo, diligentius consideratum nobis aperuit viam ad praecognoscendum quadruplex genus causae in libro Sententiarum, scilicet materialis, formalis, efficientis et finalis. Causa namque materialis innuitur in nomine fluviorum, causa formalis in perscrutatione profundorum, causa finalis in revelatione absconditorum, causa vero efficiens intelligitur in supposito duorum verborum, scilicet scrutatus est et produxit in lucem.

Innuitur causa materialis nomine fluviorum pluraliter, non singulariter, ut non solum tangatur libri totius materia vel subiectum in generali, sed etiam particularium librorum in speciali. Propter quod notandum, quod iuxta quadruplicem proprietatem fluvii materialis quadruplex est fluvius spiritualis, de quo secundum quadruplicem differentiam sunt quatuor libri Sententiarum. Considero namque fluvium materialem quoad durationem, et invenio perennitatem. Nam sicut dicit Isidorus: 'Fluvius est perennis fluxus'. Considero quantum ad extensionem, et invenio spatiositatem. In hoc enim distinguitur fluvius a rivulo. Considero quantum ad motum, et invenio circulationem. Sicut enim dicitur Ecclesiastis primo: Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur etc. Considero effectum, et invenio emundationem. Nam fluvius propter aquarum abundantiam mundat terras, per quas currit, ita quod non inquinatur. Et quoniam omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, ex hac quadruplici conditione sumta metaphora, quadruplex in spiritualibus fluvius invenitur, sicut colligere possumus ex Scripturis.

There are at least nine verbs in the passage above which are in the passive voice. Review your knowledge of this voice by completing the following chart. The passive form, from the passge above, is given at the left. Fill in its person, number and tense and render it into its active form, keeping the same person, number and tense as the passive example.

The verbs and their principle parts are:

sumo, sumere, sumpsi, sumptum
innuo, innuere, innui, innutum
intellego, intellegere, intellexi, intellectum
tango, tangere, tetigi, tactum
distinguo, distinguere, distinxi, distinctum
dico, dicrer, dixi, dictum
reverto, revertere, reverti
inquino, inquinare, inquinavi, inquinatum
invenio, invenire, inveni, inventum

PASSIVE VERBPERSONNUMBERTENSEACTIVE FORM
ex. sumtum est3 sing.perfect sumpsit
1. innuitur
2. intellegitur
3. tangatur (subjunctive)
4. distinguitur
5. dicitur
6. revertuntur
7. inquinatur
8. invenitur

Make this exercise printable