Domino suo, immo patri; coniugi suo; immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror; Abaelardo Heloysa. Missam ad amicum pro consolatione epistolam, delictissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam coepi legere quanto scriptorem ipsum carius amplector, ut cuius rem perdidi verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. Erant, memini, huius epistolae fere omnia felle et absintio plena, quae scilicet nostre conversionis miserabilem historiam et tuas, unice, cruces assiduas referebant.
Latin Letters
As you can see, this is a letter. In a Latin letter, the person sending the letter puts their name in the nominative case, that of the person to whom the letter is intended in the dative.
Make this exercise printable
|