William of Auvergne

Why There is No Singing in Heaven

Excerpted from De universo creaturarum 1.2.43

Habet autem quaestionem de choris, sive choreis, et gesticulationibus an in statu illo gloriae futuri sunt, et hanc quaestionem pro parte aggravant et difficiliorem faciunt sermones sapientium qui praecesserunt in gente Christianorum, qui hoc evidenter scripsisse inveniuntur. Ipsa quoque natura et naturalium experientia haec insinuare, immo etiam testari, videntur. In hoc enim statu ista modica gaudia quae in eo sunt homines non sustinent absque motu corporum suorum et pene singulorum membrorum; manifestum enim est tibi qualiter ex gaudio quod in anima tua fit, movetur os tuum, <et> motu qui risus vocatus est tota etiam tua facies immutatur.

Back to Introduction

Back to Excerpt