Bartholomew the Englishman

On Snow


Latin Grammar: Adjectives

Nix est impressio generata ex vapore frigido et humido, in infirma medii
interstitii aeris congelato in corpus nubis a mediocri frigido respectu
pruinae, propter admixtionem caliditatis in parte, quae caliditas inclusa in
eius substantia et non statim devicta, a frigore circumstante rarefacit eius
substantiam et mollificat, recipiens albedinem in colore, propter victoriam (5)
frigoris, in fine atque propter expansionem et dispersionem partium
nubium et propter frigus debilitatum a calore, frangitur in partes latas ad
similitudinem fractae testae a debili virtute frangentis. Ut dicit
Aristoteles nix generatur in nube frigida, minus tamen frigida est quam
illa in qua grando congelatur. Et hoc attestatur mollities nivis, quia (10)
caliditas admixta nubi prohibet partes eius inspissari et vehementius
aggregari. Nix ergo aqua est durior et siccior ex frigore constringente,
grandine tamen mollior est ex admixtione caloris in ventre nubis.

Fill in the blanks, matching each of the following nouns from the passage above with the adjective that correctly modifies it. The numbers in the left column below refer to line numbers in the passage, so that you can see the noun in its correct context.

NB: Some nouns have more than one adjective modifying them. Also, the noun and its adjective may not be on the same line.

line noun adjective(s)
1 vapore
2 interstitii
7 partes
8 testae
8 virtute
9 nube
12 frigore

Make this exercise printable