Ibidem etiam dicit glossa Gregorii, quod umbilicus est quo foetus alitur in utero, sicut arbores et virgulae per radices humore occulto terrae nutriuntur. In umbilico autem sita sunt genitalia mulierum, sicut in lumbis genitalia virorum, et ideo umbilici nomine luxuria designatur in Iob 40[:11]. "Virtus eius in lumbis eius, et fortitudo eius in umbilico ventris eius."
Make this exercise printable
|