Cum igitur acquiritur lumen in visu et in aere et in consimili, tunc aer, cum lumine quod fit in eo, fit visus in effectu et colores fiunt visi in effectu. Sed dico quod visus non fit visus in effectu ob hoc solum quod fit in eo lumen et irradiatio in effectu, sed quia cum fit in eo illa irradiatio, fit ei irradiatio in effectu, et fiunt in eo forme visorum in lumine et fit visus in effectu, tunc imaginat formas visorum. Sed ante hoc necesse est preparari radium solis vel alicuius rei ad hoc ut fiat irradiatum in effectu, et tunc quod erat visum in potentia fit visum in effectu. Principium autem per quod fit visus in effectu postquam fuerat visus in potentia et ea quae erant visa in potentia fiunt visa in effectu, est irradiatio quae fit in visu a sole.
radiate
solar
fiat
visual
potency
Fill in the blanks with words related to Latin words in the excerpt.
Make this exercise printable
|