William of Auvergne

On Providence

Excerpted from De universo creaturarum 1.3.11

Sicut autem in eis quae casualiter evenire videntur, videlicet in occursionibus hominum improvisis et in aliis quae praeter intentionem et cognitionem nostram eveniunt, sic respondendum est de casu piscium in retia atque ferarum in reticula, videlicet cur potius hic quam ille vel haec quam illa incidit in ea. Quemadmodum, quae sit causa quare hujusmodi homo obviavit isti in foro, cum ab eo non quaereretur, nec de eo etiam cogitasset. Manifestum enim est quia eadem hora, eadem via, quoscunque e diverso ambulantes, necesse est sibi occurrere, et potuerunt esse eis diversae causae ambulationis...

Back to Introduction

Back to Excerpt