Quod autem aliqui dicunt argentum vivum ex quadam vena terrae per excoctionem fieri, falsum esse patet, eo quod per calorem ignis facillime in fumum extenuatur, sed a terra gignitur et quasi aqua per fluens procreatur, diutissime etiam in vase frigido et solido conservatur, tanta autem ipsius est cohaerentia et fortitudo, quod nulli rei potest admisceri, nisi primitus extinguatur. Extinguitur autem cum saliva, quando cum ea fricatur, et maxime, quando cinis salivae additur, et maxime, quando pulvis ossis sepiae sociatur.
Fill in the missing word in the sentences below, using these English words derived from Latin words in the text.
Make this exercise printable
|