Cum autem volueris scire differentiam inter opus sensus exterioris et opus sensus communis et opus formantis, attende dispositionem unius guttae cadentis de pluvia, et videbis rectam lineam, et attende dispositionem alicuius recti cuius summitas moveatur in circuitu, et videbitur circulus. Impossibile est autem ut apprehendas rem aut lineam aut circulum nisi illam saepe inspexeris;
sed impossibile est ut sensus exterior videat eam bis, sed videt eam ubi est; cum autem describitur in sensus communi et removetur antequam deleatur forma sensus communis, apprehendit eam sensus exterior illic ubi est, et apprehendit eam sensus communsi quasi esset illic ubi fuit, et quasi |AL 89| esset illic ubi est, et videt distensionem circularem aut rectam. Hoc autem impossibile est comparari sensui exteriori ullo modo, sed formans apprehendit illa duo et format ea, quamvis destructa sit res quae iam abiit.
indelible
indisposed
distended
operate
inspection
Make this exercise printable
|