Et incepit sermocinari ita inducendo homines ad amorem scientie. Et sermo eius est in forma sillogismi categorici. Et quasi dicit: et quia nos opinamur quod cognitio est de rebus honorabilibus et delectabilibus, et quod superant se adinvicem aut propter confirmationem demonstrationis aut propter nobilitatem subiecti aut propter utrunque, sicut invenimus in scientia de anima, scilicet quia superat in his duobus alias scientias, preter scientiam Divinam, necessarium est opinari quod scientia anime antecedit alias scientias; et ideo posuimus eam inter omnia quesita positione precedenti.
Fill in the following sentences using english words, each related to a highlighted Latin word in the paragraph above.
Make this exercise printable
|