Et ex hoc apparet quod ista natura non est aliquid hoc, neque corpus neque virtus in corpore; quoniam, si ita esset, tunc reciperet formas secundum quod sunt diversa et ista, et si ita esset, tunc formae existentes in ipsa essent intellecte in potentia, et sic non distingueret naturam formarum secundum quod sunt formae, sicut est dispositio in formis individualibus, sive spiritualibus sive corporalibus.
Answer the following questions based on selected Latin words from the passage:
Make this exercise printable
|