Sed propter conservationem acquisiti ponuntur arteriae, quae sunt venae pulsatiles, per quas virtus vitalis et calor naturalis et spiritus, sine quibus non fit operatio, a corde derivantur ad singula membra. Unde sicut arteriae <pulmonis> sunt necessariae ad attrahendum aërem propter infrigidationem et temperamentum cordis, sic arteriae a corde procedentes sunt necessariae propter virtutem suae influentiae ad alias partes.
Select the Latin word from the passage above that is related to the English Word.
Make this exercise printable
|