Bartholomew the Englishman

On the Maid

Excerpted from De rerum proprietatibus 6.7

Puella dicitur quasi pura ut pupilla, ut dicit Isidorus, super omnia enim quae diliguntur in puella, maxime diligitur pudicitia. Sunt autem puellae considerandae quia secundum complexionem sunt calidae, humidae, et tenellae, secundum corporis dispositionem graciles et flexibiles atque pulchrae, secundum mentis affectionem verecundae, timidae et iucundae, quo ad exteriorem compositionem moribus disciplinatae, in sermonibus cautae et tacitae, in vestibus delicatae.

Back to Introduction

Back to Excerpt